LETTERA DEL
SANTO PADRE AL LEGATO PONTIFICIO PER LE SOLENNI
CELEBRAZIONI DI CHIUSURA DEL 90° ANNIVERSARIO DELLE
APPARIZIONI DELLA BEATA VERGINE MARIA A FATIMA (12-13
OTTOBRE 2007)
Il Santo
Padre ha designato l’Em.mo Card. Tarcisio Bertone,
Segretario di Stato, Suo Legato alle solenni celebrazioni
di chiusura del 90° anniversario delle apparizioni della
Beata Vergine Maria a Fatima, in programma il 12 e 13
ottobre 2007.
La
Missione che accompagnerà l’Em.mo Card. Tarcisio
Bertone è composta dai seguenti ecclesiastici:
 |
Rev.do
Sacerdote Jorge Manuel Faria Garda, Vicario Generale
della Diocesi di Leiria-Fátima;
|  |
Rev.do
Canonico Luciano Coehlo Cristino, Decano del Capitolo
dei Canonici;
|  |
Rev.do
Mons. Luigi Roberto Cona, Segretario della Nunziatura
Apostolica in Portogallo;
|  |
Rev.do
Don Lech Piechota, Officiale della Segreteria di
Stato.
|
LETTERA
DEL SANTO PADRE
Venerabili
Fratri Nostro
THARSICIO S.R.E. CARDINALI BERTONE
Secretario Status
Apparitionum
Beatae Mariae Virginis Fatimensis dum hoc anno nonagesima
recolitur anniversaria memoria, variis in mundi regionibus
celebrationes in honorem Matris Dei explentur quibus
clerus et Christifideles continuam Eius apud Filium Dei
efflagitant intercessionem. Sollemniter affinino Domini
Mater in dioecesi Leiriensi - Fatimensi colitur, in terra
scilicet quam Ea peculiariter dilexit ubique parvulis
abhinc nonaginta annos conspiciendam Se dedit. Cum animi
Nostri gaudio petitionem accepimus quam Nobis Venerabilis
Frater Georgius Ferreira da Costa Ortiga, Archiepi- scopus
Metropolita Bracarensis atque Praeses Conferentiae
Episcopalis Lusitaniae, nec non Venerabilis Frater
Antonius Augustus dos Santos Marto, Episcopus Leiriensis -
Fatimensis, nomine cunctorum fidelium in Lusitania,
admoverunt humillime rogantes ut Nosmet Ipsi Nostrum
Secretarium Status veluti Legatum in Fatimam mitteremus ad
claudendas celebrationes religiosas huius anniversariae
memoriae, quae diebus XII-XIII proximi mensis Octobris
festivo animo agentur.
Libenter
his precibus annuentes, ad Te quidem, Venerabilis Frater
Noster, qui proximus es cotidianae Nostrae operae adiutor
atque notus apparitionum Beatae Mariae Virginis Fatimae
propagator, Nostram admovemus cogitationem Nostrumque
animum. idcirco harum Litterarum vi Te designamus LEGATUM
NOSTRUM, mandatis tibi factis, ut memoratis diebus Fatimae
sacris celebritatibus Nostro nomine praesis atque Nostros
pastorales sensus fidelibus ibi congregatis humaniter
renunties. De Maria loqueris quae "verbo divino
consentiens, facta est Mater Iesu, ac salvificam
voluntatem Dei, pleno corde et nullo retardata peccato,
complectens, semetipsam ut Domini ancillam personae et
operi Filii sui totaliter devovit" (Lumen gentium,
56), atque omnes hortaberis ad spiritalem vitam renovandam
adque testimonium fidei, Maria tota sancta intercedente,
rite praestandum.
Dum per
Te consalutamus omnes Praesules et universum clerum ac
Lusitaniae populum, pro certo habemus illos omnes renovato
animo cunctas vires suas in opus novae evangelizationis
esse impensuros. Nos omnes fideles qui in Lusitania sunt
vel qui ad sacrum illum locum peregrinantes advenient,
precibus prosequimur atque Deum omnipotentem obsecramus
ut, materno praesidio Beatae Mariae Virginis suffulti,
praeceptum caritatis in vita cotidiana diligentius servare
possint.
Munus
tuum, Venerabilis Frater Noster, magni sane ponderis
aestimantes, peculiaris benevolentiae Nostrae pignus
Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus Tibi
universisque celebrationum participibus.
Ex Arce
Gandulfi, die XVI mensis Septembris, anno MMVII,
Pontificatus Nostri tertio.
BENEDICTUS PP. XVI
©
Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana
|
|